De fictis morbis discipulorum

Saepe hodie fit inter discipulos minimae aetatis ut puer puellave, cum invenerit se ludibrio ab amicis haberi propter alterius cuiusdam amorem erga se ab aliis discipulis palam relatum nuntiatumque, pudore et fastidio moveatur ac ficta pestilentia laborare dicatur quae Anglice…

Oleo Tranquillior II

Primo, cum nuntiatum esset petroleum in Sinum Mexicanum effundi, simulabant oratores pro Britannorum Petroleo verba facientes damnum quod natura pateretur fore minimum. Deinde dictitabant millena dolia olei singulis diebus in mare immitti, deinde bis millena, deinde quinquies millena. Cum fistula…

De nummis centenionalibus

Heri, cum potionem Arabicam ante emerem quam cum professore convenirem, novum offendi (id est in abaco cauponio repperi ac furatus sum) nummum centenionalem seu as Americanum, cuius valor minimus inter omnes nostros nummos. Recens enim as scintillabat, itaque facile me…