Adagium neque apud Erasmum neque apud Manutium repertum:
Sermonem ex olla promere
Quid prodest strepitus labiorum, ubi cor est mutum? Sicut enim vox sine modulatione est quasi vox porcorum, sic oratio sine devotione, est quasi mugitus boum. Talesque preces sub lingua natae dicuntur, pectore illarum prorsus ignaro. Non secus, ac si quis ex olla vacua sermones promere ausit; quod Germani in proverbio dicunt Auß einem holen Hafen reden.—Flitneri Nebulo Nebulonum
Dictum illi non dissimile hodie apud discipulos Americanos in usum venit hoc: libellum e podice promere. Quod dicitur in eos qui, dum clepsydra extremum stillicidium exhaurit, pensum magis profligatum quam absolutum adfectumque habeant, prorsus nihil significans sed ad constitutum verborum paginarumve numerum plus minusve tendens, quod nihilominus tradere professoribus audeant.
Dicitur quoque, per sensum magis ad stultitiam translatum, in ventosos oratores qui de re publica verba faciant, numeros indiciaque rerum effingentes vel etiam mera mendacia deblatterantes. Et praecipue dicitur in eos ad sectam illam famosam haerentes quae nomen sibi vindicat “factio theae” seu “potionis Sinensis factio.” In exemplum hunc dialogum non omnino e podice deprompsi:
- Aulus Agerius:
- Audistine, mi Numeri, Sarah Palin et Glenn Beck nuper dixisse Obamam non solum fautorem esse omnium bonarum aequationis ac Mahometanum qui in Kenia natus esset neque umquam in populi Americani civitatem susceptus esset, sed etiam cum senatu agere ut omnes aetate provectiores et infantes intellectus debilitate praediti apud tribunalia a semet ipso constituta iudicarentur et capitis damnarentur, ne parcam rempublicam communisticam oporteret pecuniam solvere ad cives “inutiles” aestimatos sanandos?1
- Numerius Negidius:
- Nescio utrum magis mirari debeam quod Palin et Beck et alii istius generis nebulones cotidie novas fabulas ficticias e podice promere possint an quod numerus stultorum et delirantium, qui etiam minimam fidei particulam adhuc tribuant his morionibus mendosissimis, numquam finitus esse videatur.
Audistine…sanandos?] Ne putas me effinxisse has mendacias, scito omnes tales contumelias (et prorsus falsas) per rete universale ac praesertim inter epistolas electronicas et apud Facebook et YouTube nimis facile posse repperiri. Quibus lectis spectatisque, liquet lectori quo paco Frutex ille balatro bis creatus sit praesidens: nam reipublicae virtus et salus in civium prudentia sunt sitae. Vae nobis.