Diaboli Infundibulum |
Fuit quidam rex aboriginum, qui nomen suum tam superbia quam ferocitate insigne in gentem has silvas incolentem diu ante imposuerat quam vel Britanni coloni vel etiam Hispani equites alioquin impavidi primum didicerunt el lagarto timere et in dubiis horrentibusque paludum umbris gressum trepidanter festinare. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat: sed multi iuvenes principesque vicinarum gentium quoque didicerunt mortalitatem consequi semet ipsos mortales ortos, cum conarentur aut regi invito donis promissisque suadere ut eam in matrimonium daret, aut, sperantes se fraude armisve posse quod oratio nequivisset, regem fallere et nympham auferre. Immo tam crebra fuit turba procorum quos ad inferos saevus rex tradidit ut alter rex ille etiam superbior ferociorque, qui tristem umbrarum gentem imperabat, animadverterit et recentes advenas causam rogitarit cur tot adulescentes immaturo itinere contento in suam civitatem recipi poscerent.
Nephila, venenosum genus aranearum quod Infundibulum hodie undique custodit. |
Sic etiam ferreus princeps mortuorum, cui longe postea Christiani hac in terra victores nomen Diaboli indituri erant, didicit mortalem exitialis pulchritudinis natam esse, cuius illecebrae quamvis invisae eius studium cupidinemque insatiabilem adeo commovit ut aboriginum pagum adiverit ut cum patre colloqueretur. Qui contra mortalium procorum mores nulla dona secum attulit nec promissa dabat quae pater iracundus recusaret; immo imperiosus ille larvarum rex formosam virginem ut praedam sibi iam obligatam postulavit. Minaces autem aborigines, tanta fuerunt superbia, Diabolum cum illudebant tum obstinatum de pago vi depulerunt. Ille indignans et domum reversus dispersos manes congregavit et triste umbrarum delectorum agmen composuit quod in aborigines duceret ad oppidum vastandum ac cunctam gentem in suam ditionem redigendam.
Diaboli iussu terra mota hiavit, unde ipse fertur pallidum equum insidens, sicut postea Hispani Britannique animalia aboriginibus prorsus ignota adhibebant, quem inferus sequebatur, erupuisse ac ferrum ignemque in oppiduli tuguria intulisse ac cum aboriginibus intrepidis et fortasse etiam Diabolo ipso in saevitiam proclivioribus proelium immanitatis utraque ex parte invisitatae fecisse. Pugantum esse ancipiti Marte, nec Diabolum furentes barbaros victurum fuisse si duceret qui possent trucidari. Eum regis filiam arripuisse et suis cum mortuis et immortalibus militibus graviter vulneratis ad hiatum refugisse; ultimos duodecim milites qui tota de aborginum gente superessent eum usque ad inferorum portas persecutos. At extremus dolus Diabolo restat: nam ille undique aboriginibus circumdatus, dum in terram descendit, eos carmine, contra quod arma nihil valent, fascinat atque in saxa omnes mutat.
Itaque hodie e duodecim saxorum hunc hiatum circumstantium fontibus rivuli quasi lacrimae effunduntur. Ambigitur autem utrum hi duodecim lapidei aborigines flere pergant quod pulchram regis filiam abduci siverint et bellatoris officio rite perfungi nequiverint, an quod prima vice in bello exsuperatis non sibi liceat regi fortiore quam suo servire et cum inferis militare.
Militis lacrimae usque effunduntur. |
Hic terrae hiatus hodie Diaboli Infundibulum appellatur, quoniam moles ossium et animantium vestigiorum, tamquam in rapacis bestiae gulam haustorum atque immanibus dentibus molitorum, ima in parte congesta ad cuiusdam hominis mentem vocavit pistoris infundibulum, in quod frumentum ponitur ad molendum. In huius Infundibuli lateribus spatia tabulis ligneis supra terram publice aedificata sunt quo commodius peregrinatores voluptatis causa in hiatum descendant ac fontes visant et omnem amoenis loci pulchritudinem. Puellae ubique garriunt et rident, quibus naturae mira oblectamenta perplacet spectare, nec Diabolum nostra aetate timent.
Gradus ad inferos. |
Si pelliculam cinematographicam hac de fabula conficiam, actrice Yoshitaka Yuriko nomine nobis nota abuti velim pro filia exitialis pulchritudinis. Quae puella Japonica 21 annos nata recens personas insolitas agit, exempli gratia, partes primas pelliculae "Anguis ac crotaliorum" nuncupatae.
http://www.youtube.com/watch?v=Nus8mu5dYRA&feature=related
Pulchra sine controversia Yoshitaka Yuriko illa. Fortasse paulo pallidior quam ut aboriginum puella quae soleat sub divo vitam degere videatur, sed hoc quoque convenit letifero cum pulchritudinis genere, quippe quae dicatur haud longe ab ipsa morte distare.
Alii tamen eiusdem pelliculae histriones qui variis ossibus ornamentisque perfossi notibusque compuncti partes iuvenum ferociorum agunt, dubio procul poterunt personas sumere proeliatorum qui audent diabolum ipsum persequi.