Adagium neque apud Erasmum neque apud Manutium repertum: Sermonem ex olla promere Quid prodest strepitus labiorum, ubi cor est mutum? Sicut enim vox sine modulatione est quasi vox porcorum, sic oratio sine devotione, est quasi mugitus boum. Talesque preces sub…
Month: August 2010
De Diaboli Infundibulo
Diaboli Infundibulum Fuit quidam rex aboriginum, qui nomen suum tam superbia quam ferocitate insigne in gentem has silvas incolentem diu ante imposuerat quam vel Britanni coloni vel etiam Hispani equites alioquin impavidi primum didicerunt el lagarto timere et in dubiis…
De navibus mira celeritate, quarum vectores et nautae multum inter se differant.
M. Antonius Muretus, quinto in Variarum Lectionum libro, cum de beatorum insulis non sine poetarum fuco dissereretur, haec larvalia verba protulit: Sed de earum situ non idem ab omnibus traditur. Nam cum plerique omnes, Homerum secuti, eas in Hispaniae finibus…
De amoris verbis in mensa pictis et repertis.
Haec verba inveni picta non longe a studiorum sede litterarum Latinarum Graecarumque, in quodam loco aperto ubi discipuli bonarum artium solent varias causas tam publicas quam privatas coram aliis exponere. Quorum pictor videtur rem privatam in mente habuisse cum incaute sua scripta nondum sicca in…
De imaginum libello Americano-Iaponico
Hodie referuntur milites Americanos sacra anniversaria celebrare propter foedus cum militibus Iaponicis abhinc annos quinquagintos ictum, ad quam rem in Iaponum animos vocandam libellus pictographicus est ab exercitu nostro per rete universale in lucem editus. Hoc in libello, quoad intellegere…