Cum annum fere peractum mecum reputo, nunc liquet quam iniuste Annae Chapman, speculatrici Russicae, aqua et igni interdictum sit. Quae non solum est sclopetorum perita, ut multi cives Americani sunt, sed multo pulchrior quam saepe apud nos fit, atque, id quod…
Month: December 2010
De Atheniensibus aura vescentibus
Abhinc annis duobus Sandra doctissima margaritam Holbergianam sive unionem lectoribus praebuit de Hispanis “sola aura vescentibus.” Cui haec Holbergii verba ad memoriam vocaverant et Vergilii illa “vescitur aura aetheria” necnon “vescitur aura” et Lucretii illud “vesci vitalibus auris.” Hodie autem…
De mora brumali
Speraveram me hodie discessurum et iter rursus Nusquamiam suscepturum, quo facilius sine molestiis interpellationibusque me pararem ad Graecas probationes quarto die Ianuarii mensis subeundas. Nesciebam tamen Iovem in mente habere Borean cum Chione ad easdem partes Dominionis (plerumque nivibus et…
De donis ad Christi diem natalem emendis
Quodam in loco altas per nives et gelidas vias commeatu vehiculorum stipatas ad pantapolia tabernasque contendendum est dona natalicia emptum. Cuiusdam urbis areae stativae prope tabernas sitae fere omnes sunt crebris emptoribus tam plenae ut nullus locus vacuus inveniri…
Iterum de Celebrationis homicidio
Secundum rhetoriscum quendam, inventio est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant. At non solum ab oratoribus fabulae excogitantur quae ad verisimilitudinem accedant, sed a nobis omnibus, quippe qui res, quas esse factas audiverimus, semper ad quandam…