Inter Senecae Controversias offendimus hunc colorem a Latrone, qui alias videtur se sapientiorem praebuisse, adhibitum in adulescentem qui, ab archipirata captus, ab eius filia coactus erat iurare se eam uxorem ducturum si dimissus esset, deinde dimissus eam secundum iusiurandum duxerat,…
Month: May 2011
De quodam libro cuius ne titulum quidem intelligo
In Senecae Suasoriis adhuc mersus locutionem satis obscuram repperi hanc: “plena deo.” Nam haec verba etiam feminino genere coniuncta cum nominibus masculinis a Gallione dicta in mentem animi non mihi solum sed etiam Augusto Caesari confusionem induxerunt, ut Seneca ipse…
Quae facile fingantur
Apud Senecam, primis in fragmentis Suasoriarum libri primi, legimus haec: Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem… Facile ista finguntur quia Oceanus navigari non potest. Quae verba ubi terrarum, quibus in litoribus legerimus,…
De Dominico Strauss-Kahn comprehenso
Queritur iterum Gallorum ordo publicus, garrulus fons scilicet tam pudicitiae quam prudentiae, de rationibus iustitiae Americanorum, ut qui gens rustica et iniusta semper habeamur. Quae omnia identidem decantata iam audivimus, sed quae Galli his diebus dictitent videntur nobis esse intellectu difficiliora…
De Eurovisione anno 2011 celebrata
Anno peracto uno a nocte illa beata qua Europaei in viis cuncti saltabant et Lenam Germanam vitreo microphono Eurovisionis ornaverunt, novum adest spectaculum et nova carmina audienda. Nos igitur discipuli Americani, qui saepe dicimur tam cultu quam historia carere, maximopere…