Inter Senecae Controversias offendimus hunc colorem a Latrone, qui alias videtur se sapientiorem praebuisse, adhibitum in adulescentem qui, ab archipirata captus, ab eius filia coactus erat iurare se eam uxorem ducturum si dimissus esset, deinde dimissus eam secundum iusiurandum duxerat, quod adulescentis pater sic improbavit:
Colore hoc usus est Latro pro patre:
puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium.
In argumentis eleganter hanc partem tractavit:
etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo.
Primum animadvertendum est Latronem ita dividisse puellae rationes in duas tantum: videlicet in libidinem et misericordiam, quibus prolatis potuit vafer orator alias, ut amorem, tacere. O miselle declamator: a quo vita sic in tristem partem et in alteram morosiorem dividitur; cui nullos affectus umquam praebuerunt puellae nisi libidinem et misericordiam; qui videris sententiae isti iamdiu ob vitium notatae credere “neminem posse uno aspectu neque praeterientem in amorem incidere!”
Deinde ad alteram partem spectandum—immo mirandum—est: nam beneficia dicuntur iudicio, non furore aut morbo, oriri. Quae si cum tam philosophorum quam poetarum consensu, quo docemur in amore et furorem et morbum contineri, collata erint, discemus nos nulla beneficia ex amore percipere posse. Quid enim esset amor sine furore? Qui amator non etiam ex corde aegrotat? Quis tam insubidus ut non nisi ex iudicio amet? At quid maius hominibus est beneficii, quid ad bene faciendum fortius homines impellit quam amor?
Fortasse hoc fatum, quam id archipiratae captivorum misericordia dignius, est morosis declamatoribus ab infestis diis tributum: ut semper secundum merum et sobrium iudicium amarent, neve umquam amoris beneficiis, quae non crederent esse, fruerentur.