Cum Irisatus carmen panxerit de
festis diebus Sancti Electridis, non nimis inconcinnum videtur mentionem hic facere de Disneiensibus, qui hieme ad eundem beatissimum Luciferum honorandum Arcem Cinderellae, munitissimum Regni Magici locum atque inexpugnabile Muris Tyranni castellum, ornant ducentenis milibus luminum ad quadragena milia pedum quadratorum retis piscarii affixis et duodeviginti millibus passuum fili electrici roboratis, ad quod opus absolvendum vigiles assiduique opifices Murini per sex hebdomades tantummodo noctu laborant. Qui autem tam callidi sunt et magicarum artium periti ut tota arx illuminetur tanta vi electrica quantam modo tres hodiernae machinae adhibent quibus lauta madidave vestimenta siccentur.
In parte Tokii orientli est regnum Disneiense, quod annuatim viginti quinque milia milium hominum lustrant. In occidentali extat regnum Puroland nomine, quo Muris Tyranni loco feles delicata adliciunt pueros parentesque, quorum numerus tamen manet multum minor,scilicet annuatim mille milium. Mus igitur fele fortior!
Cinderellae Arx quae Tocii sita est non solum consimilis fertur sed fere eadem esse atque ea cuius praesidio Mus Floridam terram suae dicioni subiectam teneat; haec enim duo castella dicuntur esse validissima. Altera tamen forma et potestate minori est arx Californiensis, cuius satrapa est Pulchra Dormitatrix; idem porro castellum erat in Gallia exstructa munitaque, sed Socialismus magus sclestus, asperorum turbis Gallorum comitatus, contra fideles Muris equites diuturnum bellum gerens arcem expugnaturus esse videtur; cuius victoriae effectus erit ut Austeritas noverca venefica adultera vastatum regnum in perpetuum occupabit.