Mirum in modum Paula Broadwell, discipula doctoranda et diurnaria quacum David Petraeus Sixtii filius, quondam imperator cum Chaldaei tum Bactriani belli necnon director agentium occultorum, adulterii crimen admisit, videtur mense Ianuario cum Iohanne Stewart sermocinata esse televisifice, quod spectaculum propter…
Month: November 2012
De epistola monitoria accepta
In capsella electronica hodie inveni epistolam monitoriam mihi ab Oppidulo missam de vi electrica a me adhibita, cuius argumentum brevissime exprimitur his verbis et numeris et lineis: Commotus igitur, ne civis satis fidelis et amator tam patriae quam capitalismi viderer,…
De crimine adulterii et de ducibus nuper demotis
Apud Americanos saltem summa fides habetur esse ea qua maritus uxori devincitur: sine qua demonstrata nemo candidatus potest ad maiora honorum officia promoveri, neque hoc certa lege sed etiam certiori consuetudine, nam ubi consuetudo tam certe rata ducitur, nulla lex…
Ad tempus terendum
Discipulis probationis periculum subeuntibus mihi est tempus terendum. Sapphice igitur, scripta est haec formula salutationis nulli puellae mittenda, nec ullo sensu venusto composita sed tantum ad numeros et, per iocum, instar “fratrum” ut vocantur nebulones qui hanc paludem infestant: Salveas…
De Frontonis “Tulliana conclusione” et basiis
Posterioribus litteris tuis, cur orationem in senatu non recitaverim, requisisti. At ego et edicto gratias agere domino meo patri tuo debeo, sed edictum quidem circensibus nostris proponam, cuius principium id ipsum erit: Qua die primum beneficio maximi principis ederem spectaculum…