Item

Hodiernus dux puniendus: Guillelmus Ward dux exercitus, quondam quattuor stellis ornatus, qui praefectum Europae provinciae (EUCOM) adiuvaverat, deinde ipse praefectus est Africae provinciae (AFRICOM) ante Carterum Ham. Mense Aprili, anno bismillesimo undecimo, rudi donatus est, sed prodigiae tunc suspectus, nuper…

De novissimo imperatore in dubium vocato

Nuntiatus est Iohannes Allen, Bactriae provinciae praefectus qui creandus videbatur summus imperator Sociorum Atlanticorum, in dubium vocatus esse propter epistolas electronicas haud decoras quas fertur ad eandem feminam Tampensem misisse de qua sollicitabatur Paula Broadwell zelotypa discipula doctoranda et adultera,…

De arce Cinderellae illuminata

Cum Irisatus carmen panxerit de festis diebus Sancti Electridis, non nimis inconcinnum videtur mentionem hic facere de Disneiensibus, qui hieme ad eundem beatissimum Luciferum honorandum Arcem Cinderellae, munitissimum Regni Magici locum atque inexpugnabile Muris Tyranni castellum, ornant ducentenis milibus luminum…

Diurnarii Neoeboracenses, qui in Paulae Broadwell vicum descenderunt, extra domum invenerunt humi creta inscriptum hoc elogium: “Pater ♥ Matrem.” Quod aut ante adulterium patefactum scriptum erat, aut nemo potest puerulis explicare Quid Mater Fecerit et cur mater fortasse multos annos…