Mirum colloquium

Mirum in modum Paula Broadwell, discipula doctoranda et diurnaria quacum David Petraeus Sixtii filius, quondam imperator cum Chaldaei tum Bactriani belli necnon director agentium occultorum, adulterii crimen admisit, videtur mense Ianuario cum Iohanne Stewart sermocinata esse televisifice, quod spectaculum propter…

De epistola monitoria accepta

In capsella electronica hodie inveni epistolam monitoriam mihi ab Oppidulo missam de vi electrica a me adhibita, cuius argumentum brevissime exprimitur his verbis et numeris et lineis: Commotus igitur, ne civis satis fidelis et amator tam patriae quam capitalismi viderer,…

Ad tempus terendum

Discipulis probationis periculum subeuntibus mihi est tempus terendum. Sapphice igitur, scripta est haec formula salutationis nulli puellae mittenda, nec ullo sensu venusto composita sed tantum ad numeros et, per iocum, instar “fratrum” ut vocantur nebulones qui hanc paludem infestant: Salveas…