Propter quasdam litterarum indagationes, quas ob causas nimis longe petendas ut facile nunc explicem pro quadam discipula artis pingendi susceperam, cum in papaverum corniculatorum descriptiones tam Graece quam Latine scriptas incumberem, etiam in fabulam, apud Britannica illa Regiae Societatis Acta…
Month: January 2013
De Amazoniis, amici cuiusdam relatio
Cum inter alia nuper cum amica quadam de Amazoniis essem collocutus, in mentem venit rem quam abhinc annos multos in Dominione audiveram ex amico quodam, capitaneo sive centurione exercitus. Is enim in Chaldaeis tescis militans et nonnullis loricatis curris praefectus…
Cum Sandra alias mentionem fecisset de quodam Robertae Flaccae carmine sibi ignoto, in mentem mihi venit et eiusdem carmen magis (et fortasse omnibus) notum: δακτύλοις δὲ χορδολογῶν ἐμὰ ἄλγη, ῥῆμα ἐμοῦ βίου μελοποιὸς ᾄδων, ᾄσματος βίᾳ μαλακῶς ἀνήρ με πᾶσαν…
De fame et humanitate et barbaris, variae fabulae
Pueri solebamus e ludimagistris audire de primis Europaeorum coloniis et aboriginibus Americanis, quemadmodum firmis amicitiae vinculis freti saevam hiemis vim ambo ad commune bonum coniuncti superaverunt cibis inter se partiendis. Quam humanitatem autem adolescentes didicimus mendaciolum fuisse in usum puerorum…
De piratarum ludo Scacorum
Ludus Scacorum sive ludus regius et in Regno Magico invenitur: nam in carcere Piratarum Caribbicarum ossa duorum cadaverum, mirum in modum integras formas humanas servantia, etiam post ultimam obligationem mortalitatis absolutam immortali ludo in aeternum deluduntur. (Haec imago impudico piratarum…