Apud σκαιοὺς καὶ ἀγροίκους Μακεδόνας exstetisse adagium, τὴν σκάφην σκάφην λέγειν e Plutarcho Julianoque discimus, qui autem videntur ad Aristophanen respexisse: nam Lucianus docet versum fuisse, ἄγροικός εἰμι τὴν σκάφην σκάφην λέγων. Arsenius vero paroemiographus versum scripsit τὰ σῦκα σῦκα,…
Year: 2013
Quid intersit inter Savorgnanum et Sepulvedam
Interpretes possunt vel sedula fide ad auctoris ipsius verba inhaerere, aut latius vagari et amplificatione ornamenta petere eloquentiae. Optimum exemplum amplificationis praebet Ioannes Genesius Sepulveda, quippe qui semper pulcherrime, minus vero saepe fideliter quae legerit referat: nam in Cortesii verbis…
De remedio dolorum efficacissimo
Illustrem sententiam antea audiveram de morbo Hispanico: nec de Syphilide loquor, quamquam eodem Hispanorum nomine apud Batavos vocitabatur ea Venerea pestis quam Germani morbum Gallicum, Galli Italicum, Russi Polonicum, Turci Christianum appellare solebant; sed potius de dolore quodam et melancholia,…
De Indis sale carentibus
Plerumque Ferdinandus Cortesius voluit opes divitiasque Mexicanorum describere, quo maius imperium a se repertum (et variis modis captum) videretur. Aliquando tamen non potuit quin de pauperitate loqueretur, et hi loci quoque studium movere possunt. De Tascaltecal civitate Nullo enim umquam…
Petrus Martyrus de Americanis
Inter historias de novo orbe terrarum scriptas novam rem inveni mihi inauditam: Ad aliam dehinc tendunt e vicinis insulis, quae sunt ibi frequentiores, quam in nostro Ionio Symplegades, quarum congeriem Archipelagus vulgus appellat: hostiliter suscipiuntur, quotquot e navibus descendunt, perempti…