Vina “Frisca?”

Cum Thersites morbo laboraret, Ludovicus de regiminis sanitatis Salernitani libro ei scripsit. In huius libri duodecimo capite inveniuntur hi versus: Vina probantur odore, sapore, nitore, colore. si bona vina cupis, haec quinque probantur in illis, fortia, formosa, fragrantia, frigida, frisca….

Perfectum est.

Perfectum est. Omnes probationes, omnes scholas, totum spatium academicum. Omnia. Sum liber. Diaeta mea est plane direpta, libri iacent ubique, chartae et libri… Necesse est mihi vinum emere, conclavia mundare, vinum bibere, libros bibliothecae reddere, plus vini bibere…et dormire.

Autocinetum

Hodie, dum thermopolium cafearium peto, autocinetum antiquum vidi. Autocinetum prope viam est statutum. Puto id anno millesimo nonagentesimo vicesimo quarto est factum; motorium non iam fungitur. Rota gubernatoria tamen ab temporis damnis est bene servata, et rotae lignum videtur paene…

Obrutus

Omnino sum obrutus, fine spatii academici imminente. Duo libelli mihi supersunt scribendi, et multum Graece legendum. Sed tardissime Graece lego, quod omnia verba quae nescio (id est fere omnia verba quae lego) Latine definio, ut illam linguam quoque exerceam. Et…

Folia Flammantia

Pensum Germanicum adhuc me taedet: hac nocte lego de “Art, Wesen und Verständnis.” Nomen substantivum “Wesen” potest “quidditatem” significare, et quidditates bis in Erasmi Moriae Encomio, id est Stultitiae Laudis, iam inventi sumus. Ergo, scribere pensum Germanicum est stultorum. Quod…