Etsi sunt qui dicant Plutarchum virum sincerum atque honestum nullam Vitarum partem suo Marte effinxisse sed omnia vera et adamussim retulisse, non possum quin putem his in narrationibus res inesse quae melius cum historici arte quam cum verisimilitudine quadratae esse…
Tag: Πλούταρχος
De philosophis, theoria, Britannia Spears
Cum Sandra doctissima mentionem de Cebetis tabula fecisset, de qua antea nihil audivissem, statim ad rem ipsam me contuli et colloquium illum legere coepi. Qui dialogus, si cum Platonis illis conferimus, videtur aliquatenus insolitus propterea quod tota res nihil aliud…
De nexu quodam inter Plutarcho et J. K. Rowling
Marcus Antonius Muretus, in Variarum Lectionum libri primo capite altero, quo explicaret cur Tralliani, cum Mithridatem regem salutarent, eum honoris causa potius Dionysum quam de Iovis vel Apollonis vel cuiuslibet dei nomine vocarent. Inter alias appellationis causas, quas Muretus, tam…
De novo anno incepto
Gaudeo novum spatium academicum esse inceptum, ut nova in studia incumbere possim: Solonis versus et vitam a Plutarcho scriptum necnon tractatum de republica Atheniensium cuius auctor Aristoteles esse quondam ferebatur hoc quadrimestro legemus. Placebit si potero discere linguam Graecam melius…