Quid propter nuntios hodiernos nostrae republicae mox accidat ne Nemo quidem praedicere potest, nam omnia perturbata atque in confusionem iacta videntur. Nec fautores rerum conservandarum, qui se Repbulicanos nominant, nec factio popularis et in res mutandas proclivior, quae Democratica vocatur,…
Month: August 2008
De cicadis ciconiisque, et de feminis, necnon de discipulo pessimo
Nonnulla insecta hic noctibus strepitose canunt, qua de causa aliquae condiscipula somnio privata hodie querebatur. Harum bestiolarum nomen proprium e mente prorsus effugit, quod erat mihi dedecus, sed, id quod etiam peius erat, nomina aliorum animalium putabam esse ad hoc…
Estne revera tam difficile me sinere meum poculum caffeae bibere?
Quadrimestro hodie incepto vix possum defatigatus etiam cogitare, nec potui bene cogitare cum esset necesse professorem convenire et mea de commentatione loqui; nihilominus conventus successit, et multa (fere omnia) sunt rescribenda. Quam stultam taediosamque rem spero me quam primum conscriptam…
Parum Dulce
Post civitatem descriptam, Mexicanorum religionem tractat Cortesius et quomodo ipse simulacra deturbaverit et per templi gradus deiecerit. Quae omnia Cortesius dixit Montezuma aliosque aegre tulisse, sed utcumque tulisse, cum Cortesius advena e terris remotis melius intelligere quid sit verum videretur….
Plura Dulcia
Cortesius adeo diligenter civitatem Temixtitan, quam dominus Montezuma rexerat, verbis depinxit ut lector fere possit ante oculos civitatem civibus refertam habere, foris vendentium ementiumque plenis: de quibus scribens aliquot alia verba de mercibus dulcibus fecit: Vendunt mel apum, ceram, et…