Duae fabulae narrantur. Primum diunarii dicebant unum e piratis navem venatoriam c.n. USS Bainbridge conscendisse ut negotium ageret de captivo reddendo. Captivum illum nauclerum, qui antea in mare insiluisset ut a piratis effugeret, iterum potuisse idem facere ac milites navales…
Month: April 2009
Iterum de piratis pacandis
Ut mendum corrigam, navis venatoria c.n. USS Bainbridge nulla videtur secum gessisse helicoptera, etsi plerumque tales naves duo portant et primis a diunariis dicebantur helicoptera adhibere. Nihilominus aeroplana speculatoria atque eminus directa quae “ScanEagle” vocantur secum habet, quibus possit et…
De Piratis Pacandis
Hodie Norfolkiae, urbe in Virginia civitate sita, nuntiatum est navis mercatoriae et Americanae magistrum, civem Americanum, prope Somaliam a piratis esse captum. Id quod ducentis iam annis nobis non accidit. Navis Danica, c.n. Maersk Alabama, Americano sub vexillo necnon ab…
De nivibus
Etiamsi flores nolunt credere hiemem revenisse, nihilominus revenit. Iterum ningit, etiam mense Aprili! Quam iniustum nobis se praebet caelum atque inconstans: nam Solis die, ut propter diei nomen decuit, sol spledebat et radiis tam terram quam hominum animas calefaciebat et…