Ut mendum corrigam, navis venatoria c.n. USS Bainbridge nulla videtur secum gessisse helicoptera, etsi plerumque tales naves duo portant et primis a diunariis dicebantur helicoptera adhibere. Nihilominus aeroplana speculatoria atque eminus directa quae “ScanEagle” vocantur secum habet, quibus possit et cymbulam (ubi piratae captivum Americanum tenent) et mare tueri, ne quid ex improviso accidat. Piratarum enim comites dicuntur classem captivarum navium ad locum nunc movere, ut auxilium illis quattuor ferant. Inter classem dicitur esse navis mercatoria et Germana, c.n. Hansa Stavanger, ac Taiwanensis navis piscatoria. Piratae enim volunt captivis tamquam scutis uti, quominus aliae naves se aggrediantur.
Post longam hebdomadam, Galli tandem suo modo pacem attulerunt aliis piratis qui scapham veliferam et Gallicam cepissent. Nam familia quaedam Gallica, cuius pater fuit artibus techinics peritus et mater venditricem mercatoremve, decrevit se respuere vitam vulgarem et nimis, suorum sententia, mercatus plenam. Qua de causa navem emerunt. Cum fere omnes alii homines per totum orbem terrarum audivissent haud prudens esse prope Somaliam navigare, et cum navis fregata et Gallica c.n. Floréal eos monuisset ne conarentur per illam regionem scapham duodecim pedum longitudine gubernare, nihilominus hi Galli, qui putabant se vitam vulgarem arcere et melius quam militam navalem de piratis iudicare posse, die Saturni sunt a piratis capti. Itaque hodie, cum scapha litus appropinquaret, milites classici et Galli, ne captivi in terram deducerentur, unde servari numquam possent, exspectantes donec multi piratae facile conspici possent, sclopetis accuratissimis pacem duobus piratis attulerunt subitam atque aeternam. Tertius pirata in mare perterritus insiluit. Statim octo milites Galli et exercitatiores navem conscenderunt et duos alios piratas comprehenderunt, sed non potuerunt vitare quin unus ex captivis, paterfamilias, altero ab pirata crudeliter interficeretur. Quae navis est tertia a Gallis recapta.
Utrum Americani aliter quam Galli possint efficere ut captivus Americanus tutus atque incolumis reddatur necne, adhuc est incertum. Ille tamen captivus iam semel, circa media nocte, paulisper effugere potuit et in mare insilere, sed piratae sclopetis armati potuerunt eum recipere. Si iterum fortasse potuerit piratarum manibus evadere, multo facilius erit nautis nostris pacis fidem defendere ac servare. Quod ad officium absolvendum nunc ad navem venatoriam USS Bainbridge admovetur navis fregata USS Halyburton, quae secum duo helicoptera certe gerit. Milites navales et delecti qui “SEALs” vocantur etiam dicuntur adesse, qui sicut Galli audacioribus in rationibus negotia agendi exerceantur.