Vir Gaditanus et agri cultra peritus, sed sermone nec rusticus neque agrestis, olim cecinit: Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumaeCandidus aprica Zephyrus regelaverit auraSidereoque polo cedet Lyra mersa profundoVeris et adventum nidis cantavit hirundo. Eodem modo, nisi paulo brevius, Nasonis…
Month: February 2010
De Phaethone, de bellis sempiternis, de lupo tauroque.
Etsi sunt qui dicant Plutarchum virum sincerum atque honestum nullam Vitarum partem suo Marte effinxisse sed omnia vera et adamussim retulisse, non possum quin putem his in narrationibus res inesse quae melius cum historici arte quam cum verisimilitudine quadratae esse…
De lusis verborum quadam in Ciceronis epistola fortasse latentibus.
Aperte confiteor Ciceronis eipstolas mihi saepe non satis liquere. Ad exemplum affero haec verba quae Tullius ad Volumnium Eutrapelum reddidit in epistola quae tricesima altera septimo in libro ad Familiares scripto numeratur: Equidem sperabam ita notata me reliquisse genera dictorum…