De emolumento peregrinationis relatae

Inter epistolas a Thoma Ieffersone, viro praesidentialis dignitatis, eleganter et lepide conscriptas, verba haec inveni ad Nathaniel Greene (nuper ab India occidentali reversum) anno 1812º Anglice scripta, quae placet in Romanorum sermonem (licet mendose) vertere:

Non dubito quin ea, quae de regionibus Asiaticis abs te lustratis comperta habeas et omnibus civibus mox aperias, pergrate sint tam doctura quam delectatura; et praesertim quod ab Americano magis quam ab alieno de terris alienis notata animadvertaque praebeant quae nobis mira videantur. Nos enim, cum de peregrinatione a quodam Gallo suscepta legamus, iis, quae ille nobis esse peculiaria observat, docemur quae sint Gallis peculiaria et nobis contraria. Quamquam memoriam monumentaque Barbariae habemus a peregrinatoribus cum Europaeis tum Americanis scripta, magis tamen placeat si Melli Melli1 nobis dicat quid de Civitatibus Foederatis sentiat. Itaque si cum Indorum erroribus stultiaque abs te aliisque perigrinatoribus nobis haud iniuste relata possemus ea conferre quae quidam Indus apud nos sentiret se repperisse, multa fortasse disceremus—quid enim apud nos Vishnui consimile ei videretur? Talia in peregrinatione tua occidentali quoque relata emolumento erit multis qui suas ipsorum vitas parum intelligunt.

1Melli Melli] legatus Tripolitanus qui a Barbarorum regulo Vasingtoniam missus est ut negotia cum Americanis absolveret; de quo multae fabulae dicuntur, aliae verae, partim falsae, quas fortasse alias referam.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *