Quae facile fingantur

Apud Senecam, primis in fragmentis Suasoriarum libri primi, legimus haec:

Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem… Facile ista finguntur quia Oceanus navigari non potest.

Quae verba ubi terrarum, quibus in litoribus legerimus, facile fingitur. Quis tamen potest ista fingere quae hodie ultra humanae facultatis fines iacent, cras tamen sub hominum pedibus iacebunt?

6 Comments

  1. Perpulchra est sententia… et contemplare incolas primarias Americae iam terram hanc coluisse prius quam Seneca illam sententiam ediderit. Res gestae primorum Americanorum studium meum multo excitant…

    At nunc per iocum: ecce nos hodie novas terras iam invenimus! Non est autem perinde eiusdem momenti… 😛

  2. Fingo quoque omnes Indos Americanos superciliis sublatis se surrexisse puncto temporis eodem cum Seneca istam sententiam diceret.

  3. Illa in suasoria Alexandro illi Magno suadendum erat ut desineret ultra petere ne Oceanum transfretare conaretur. At post saecula permulta potuit mare Oceanum navigari: novi Indi, ut dixisti pstamato, ibi habitaverunt, sed is progressus temporis non solum novum orbem sed etiam novos Alexandros in lucem edidit. Quae sexto et septimo decimo saeculo de novis Indis et de novis Alexandris permulti libri sunt Latine scripti, quos legere admodum mihi saltem placet, et puto fore ut tibi quoque placeant, et praesertim cum dixeris studium tibi movere de Indis legere. Umquamne legisti epistolam Christopheri Coloni aut eam Ferdinandi Cortesii?

  4. Miror Xufu ita petivisse vitalem potionem seu vitae diuturnae elixir, quod ab alchemistis vocabatur, cum Iohannes Pontius Legionensis, qui Floridam invenit, dicitur (primum ni fallor a Fontenada naufrago Hispano) fontem iuventutis quaesisse. Fortasse novum et fortasse ficticium mundum per mare Oceanum haud navigabile contra omnem prudentiam petere quomodo idem est atque eam fugere, qua nihil certius: nempe mortem.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *