De Securitate Muris

Nuper a diurnariis relatum legimus pyrobolum esse in Muris terra Californiana displosum, iuvenem quendam Muris subditum, proditorem exsecrandum, ab inquisitoribus comprehsum esse qui glaciem carbonii dioxidi in aqua calida immersam et in lagoena inclusam condidisset in receptaculo quisquiliarum ut terrorem incuteret innocentibus Muris amicis. Nec prima vice Californienses contra Murinum Tyrannum agitavere: nam anno praeterito praetoriani ad portas arcessiti erant ad tumultuosos iuvenes arcendos. Infelicissimus vero omnium fuit annus millesimus nonagentesimus septuagesimus, quippe quo praetoriani intra portas in Murinum regnum intravissent ad Viam Principalem recipiendam et seditionem scelestorum Iippiensium pacandam.

custodes

Anno 2012º ante portas praesidium instructum erat ne tumultuosi iuvenes Californienses pacem Muris turbarent.

praetoriani1970

Anno 1970º necesse fuit milites in Muris Terram Californiensium immitti ad Communistas lascivos reprimendos.

At talia modo in California, barbara terra quondam Amazonidum, usque dolentium Calafiam debellatam, fieri possunt: qua longe abest Mundus Murinus Floridianus, qui non iniuste numeratur non solum omnium utriusque orbis terrarum locorum laetissimus sed etiam inter tutissimos. Nam si quis in quendam casum inciderit, ut si subitaneo cordis defectu afflictus sit sive crus fregerit, auxilium ei mittetur non inter horas nec minutas horae partes sed intra unam minutam: immo medium temporis intervallum quo interciderit inter casum telephonice relatum et medicorum adventum dicitur esse ad intra sex et octo minutas horae partes. Nec refert quo in Murini Mundi loco casus acciderit: intra dodrantem unius minutae medicus vigilesve mittentur, nam cum auxilium telephonice advocatum sit, statim sciant tyranni Muris ordinatra ubi sit telephonum vel fixum vel gestabile. Medici porro sic per Mundum disponuntur ut nusquam desit subsidium.

In medica manu afferenda, una quaeque secunda pars temporis maximi habenda est momenti: nam Galli inter primum totius mundi bellum didicerunt “aureum” nuncupare primam horam post cladem acceptam, intra quam multo facilius est vitam servare; nunc vero medici volunt intra octo minutas horae partes respondere, quam plerisque in urbibus Americanis obtinent, quamquam Californienses cives (extra Muris Terram), ut qui nesciant se regere nec rempublicam ad salutem communem ordinare ad quadrantem horae exspectare solent.

Muris medici Floridenses possunt paulo citius respondere propter formam regiminis quae ibi constitutum est. Nam plerumque Florida civitas, terris aboriginum exceptis, in comitatus dividitur, et comitatus in municipia et rus; custodes igitur publici et vigiles et medici munere funguntur urbani pro urbe ac rustici pro comitatu. Murinus autem Mundus his institutis excipitur et magna ex parte sui iuris est, cum pacta sit ut regio extraordinaria ad Muris diligentia committeratur quam ipse regeret ad suam voluntatem. Licet per hoc pactum Muri, si voluerit, etiam reactorium atomicum aedificare. Duo igitur inter Muris fines condita sunt oppida, quae inter alia suos instruxerunt vigiles et medicos: Lacus Sinuosus, cui sunt ad quinquaginta cives, et Lacus Boni Visus, decem civium amplitudine. Cotidie vero ad centum triginta milia peregrini visitant: quod non aliud est quam si omnes Gaditani eodem tempore minimum in pagum omnis Hispaniae descenderint. Cotidie porro sexagies et quater arcessuntur medici, partim sine causa, partim ad vitas servandas.

His duobus oppidulis minimis conditis, licet Muri tyranno per magistratus populari more electos suam voluntatem exercere ad omnia ordinanda, ne quid fiat adversum. Neutrius tamen oppidi senatus, sive Muris theatrum neurospastorum, adhuc censuit biocolytas constituendas, unde licet comitatus Aurantia, qui ante Muris adventum agros dominabat, curare scelestos (paucos qui sunt) comprehendendos.

Nec, quamvis sui iuris sit Muris Mundus, constitutum est ut milites legerit, sed pacto cum Republica icto Mundus defenditur a militibus aeriis qui ad Villam Iacsonis castra posuerant et classe aeroplanorum caelum tuentur. Ab his post nonum diem mensis Septembris anno bismillesimo primo usque ad hodiernum diem atque in perpetuum ne quis ad Mundum per caelum appropinquet interdicitur. Quod religiosioribus quibusdam confutavit: nam nonnulli superstitioso amoris odio moti voluerant pone aeroplanum trahere magnam praeconium quo monerent Muris subditos ne quis amorem probaret eiusdem naturae (nam homophilos, ut vocitantur, oderunt nonnullae sectae Christianae, ut vocitantur); ac coram iudicibus Reipublicae causam egerunt ut interdictio caeli sibi tolleretur. Quod non impetraverunt. Sic etiam bellicis aeronavibus pyraulocineticis defenditur omne genus amoris apud Murem.

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *