Etsi insulsum et inurbanum est facere, vix queo quin exsultem meque iactem: nam dimidam partem Homeri Iliadis iam perlegi, seu unum totum tomum Oxoniensem. Numquam enim antea tantam molem versuum Graecorum legi, quo confecto gaudeo. Mox ad alteram partem me…
De Lingua Latina Discenda
Nuperrime, ut fere omnes amici epistolis electronicis me certoriem fecerunt, Harrius Mound scripsit commentariolum de lingua Latina discenda, quod potest legi non solum Anglice sed etiam Latine in ephemeride praestantissima, c.n. New York Times: http://www.nytimes.com/2007/12/03/opinion/03mount-latin.html Caveatis, quaeso, menda.
Aequitas et Suffragia
Duos dies abhinc de amico quodam scripsi qui putabant propter Patriae Patrum sententiam (male, ut equidem puto, interpretatum) feminas non debere suffragia ferre. De amica quadam velim hodie aliquot verba facere, necnon de alio vocabulo Anglico cuius significatio possit homines…
Cavendumst
Nos Americani docemur semper hoc prae omnia alia nostris in mentibus cordibusque ferre: “omnes homines creavisse aequales.” Sed ut verius confitear, necesse erat mihi haec verba in sermonem Latinum vertendo aenigma quoddam solvere. Nam Latine duo sunt nomina, hominum et…
Gratias Agimus
Laboribus fere sepultus gratias ago quod possum his feriis quae apud nos Americanos ad gratias agendas sint destinatae paulisper in grabato pensili domi, ubi caelum nullo frigore sit afflictum, dormitare et interdum anates anseresque in lacu natantes spectare. Multi labores,…