De cervis et cervisiis

CEBAF et pampini
Prope novam mediam urbem sunt fabricae dumetaque et negotiatores silvaeque atque officinae nemoraque: omnia urbana rusticos in locos implicata. Hac in imagine, pone labrusca pampinea, aedificia conspiciuntur in quibus homines artis physicae periti caecis corporibus Lucretianis ludunt, quae concursu plagis percita vexantur. Quod ad officinum, quod Perpetua Acceleratrix Radii Electroniorum Facultas vocatur, alipedes cervos inter saltus lucusque supra terram pascuntur, infra tamen electroniis celerioribus quam cervis corpuscula insecabilia disploduntur ut particula etiam minora et dissilientia inspiciantur.
Crustulum et Potio Arabica cum Theobromate
Nec mille passum distat thermopolium optimum, cui nomen Aromata, ubi crustulum e theobromate factum una cum potione Arabica cum theobromate parata possum bibere dum quasdam epistolas Latine scriptas evolvo. Quondam hoc in thermopolio emi potuerunt caelia sive cervisia hac in regione cocta et sicut theobroma ipsum fere nigra, quae vespere aestivo languidum animum reficerent.

2 Comments

  1. Salveas multum, Grigori. Magno gaudio est mihi discere doctos Ieffersonienses non solum rerum corpuscula minutissima investigare et naturae aenigmata enodare explicarique sed etiam Latine legere scribereque.

    Olim nonnullos annos Norfolciae habitabam, qua de causa, etsi nunc temporis alia in civitate plerumque versor, placet aliquando ad Virginiam reverti et amicos visere.

Leave a Reply to Nemo Oudeis Cancel reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *